Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LXXXVII [Al. LXXXV]. De Jejunio septimi mensis II

SYNOPSIS.

I. Diabolo per continentiam esse resistendum, qui jacti in primis parentibus seminis fructum per illecebram edendi requirit in nobis.---II. Jejunium et alienae et propriae cujusque saluti plurimum prodesse.---III. Abundantiores sint eorum eleemosynae, qui nequeunt jejunare.---IV. Divitias in tuto collocari et augeri, cum pauperibus erogantur.

CAP. I.

Deus humani generis conditor et redemptor, qui nos ad promissiones vitae aeternae per semitas vult ambulare justitiae, quia non defuturae erant tentationes quae nobis in itinere virtutum insidiosis adversarentur occursibus, multis nos praesidiis, dilectissimi, quibus laqueos diaboli obtereremus, instruxit: inter quae hoc famulis suis saluberrimum contulit, ut contra omnes inimici dolos fortitudine se continentiae et operibus pietatis armarent. Ille enim qui ab initio primis hominibus interdicti cibi inseruit appetitum (Gen. III, 5), et male credulis per illecebram edendi omnium concupiscentiarum virus infudit, easdem fraudes retractare non desinit, et in natura, quam scit suis seminibus esse vitiatam, sationis suae germen inquirit, ut ad labefactanda studia virtutis, desiderium voluptatis accendat. Quoniam poena ipsius est provectio Christiana, nec potest eorum animos aliquo modo laedere, qui noverunt, auxiliante Domino, in sua carne regnare. Rationabili ergo moderatione sanctoque proposito frenandae sunt rebelles cupiditates, nec sinendum est ut castis et spiritalibus desideriis corporales concupiscentiae reluctentur. Agnoscat interior homo exterioris sui se esse rectorem, ut mens divino gubernata dominatu terrenam substantiam in bonae voluntatis cogat obsequium. Nec enim deest nobis ad hunc ordinem conservandum, misericordissimi Regis auxilium, qui nos saluberrimae observantiae ratione informavit, praefiniens nobis per temporum recursus quosdam jejuniorum dies in quibus castigatione corporum virtus roboraretur animorum.

CAP. II.

Hujus autem remedii munus, dilectissimi, etiam in isto qui septimus est mense dispositum est, quod nos prompta convenit alacritate suscipere; ut praeter illam abstinentiam, qua quisque se peculiariter atque privatim secundum modum suae possibilitatis exercet, haec quae omnibus simul indicitur animosius celebretur. Nam in omni agone certaminis Christiani, utilitas continentiae plurimum valet, ita ut quidam saevissimorum spiritus daemonum, qui ab obsessis corporibus nullis exorcizantium fugantur imperiis, sola jejuniorum et orationum virtute pellantur, dicente Domino: Hoc genus daemoniorum non ejicitur nisi in jejunio et oratione (Matth. XVII, 20; Marc. IX, 28). Grata ergo est Deo et terribilis diabolo jejunantis oratio, nec latet quantum acquirat saluti suae, quae tantum praestat alienae.

CAP. III.

In hac sane observantia, dilectissimi, quamvis omnes nos unanimiter oporteat esse devotos, si qui tamen sunt quorum voluntati aliqua obsistat infirmitas, laborem qui supra vires est corporum, redimant impendiis facultatum. Multa enim sunt opera pietatis quae ipsam edendi necessitatem merito ampliore commendent, si jejunantium purificationem studio benignitatis acquirunt. Nam cum ii qui nihil omittunt de humiliatione jejunii sub sterili fatigatione desudent, nisi se eleemosynarum, qua possunt, erogatione sanctificent, dignum est ut in alimoniam pauperum abundantior sit eorum largitio, quorum ad abstinendum minor est fortitudo. Quod ergo quis in sua sibi infirmitate non denegat, alienae inopiae libenter impendat, et propriam necessitatem faciat sibi cum indigente communem. Non culpatur infirmus jejunium solvens, a quo cibum accipit pauper esuriens; nec escam sumendo polluitur, qui eleemosynam impertiendo mundatur, dicente Domino: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41).

CAP. IV.

In quo opere, dilectissimi, etiam ii qui ab epularum delectatione se continent, fructus sibi debent misericordiae comparare, ut quod abundantius seminaverint, copiosius metant. Non enim umquam agricolae suo seges ista mentitur, aut incertam spem habet operis cultura pietatis. Quidquid hoc modo serentis manu spargitur, non aestus urit, non torrens trahit, non grando prosternit. Incolumes semper sunt omnes pietatis expensae; nec solum integrae manent, sed et modo augentur, et qualitate mutantur. De terrenis coelestia prodeunt, de parvis magna gignuntur, et temporale donum in praemium transit aeternum. Quisquis igitur divitias amas, quisquis multiplicari quae possides concupiscis, in haec lucra accendere, in haec rerum tuarum augmenta suspira, de quibus nihil fur abripit, nihil tinea corrumpit, nihil rubigo consumit (Matth. VI, 19). Noli desperare de fenore, noli de accipiente diffidere. Quod uni horum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), quis dicat, intellige; et apud quem opes tuas colloces, perspicacibus fidei oculis securus agnosce. Non dubitet de receptione, cui Christus debitor est. Non sit anxia liberalitas, nec triste jejunium: hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), qui fidelis est in verbis suis, et abundanter largita retribuit, quae benigne largienda donavit Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


Return to index