Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus VIII

Christianae pietatis est, dilectissimi, ut quae apostolicis sunt traditionibus instituta, perseueranti deuotione seruentur.

Nam illi beatissimi discipuli ueritatis hoc diuinitus inspirata commendauere doctrina, ut quotiens caecitas paganorum superstitionibus suis esset intentior, tunc praecipue populus dei orationibus et operibus pietatis instaret.

Quoniam immundi spiritus, quantum gentilium errore laetantur, tantum uerae religionis obseruantia conteruntur, et augmenta iustitiae urunt impietatis auctorem.

Cuius impia et profana commenta, ne sacratis deo uero cordibus aliquid pollutionis inferrent, beatus magister gentium praecauebat, cum uoce apostolica diceret: Nolite iugum cum infidelibus ducere.

Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?

Et deinde uocem prophetici spiritus adderet dicens: Exite, exite de medio eorum et separamini, dicit dominus et immundum ne tetigeritis.

Vnde quoniam ad destruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo seruiebant, prouidentissime in sancta ecclesia prima est instituta collectio, uolumus dilectionem uestram tertia feria per omnes regionum uestrarum ecclesias cum uoluntariis elemosinarum oblationibus conuenire.

In quo opere etiam si non est omnium aequalis facultas, debet esse par pietas, quoniam fidelium largitas non de muneris pensatur pondere, sed de beniuolentiae quantitate.

Habeant ergo in hoc misericordiae commercio etiam pauperes lucrum, et ad sustentationem egentium de quantacumque substantia aliquid quod eos non contristet excerpant.

Sit diues munere copiosior, dum pauper animo non sit inferior.

Quamuis enim maior speretur redditus de maiore semente, potest tamen etiam de exigua satione multus fructus prouenire iustitiae.

Iustus est enim iudex noster et uerax, qui neminem fraudat mercede meritorum.

Et ideo nos curam pauperum uult habere, ut in futurae retributionis examine misericordibus, quam promisit misericordiam largiatur christus dominus noster.


Return to index