Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LXXVII De Pentecoste III

SYNOPSIS. I.

Spiritum sanctum non inchoasse in Pentecoste sua dona, sed cumulasse, cum indivise Trinitas operetur.---309 II. Ex peccato ortum esse, ut opus reparationis nostrae inter se dividerent personae Trinitatis; et quomodo.---III. Eam partitionem nihil aequalitati et consubstantialitati personarum obesse.---IV. Nihil rebus creatis vel visibilibus affine cogitandum de Trinitate, quae tota aequalis est.---V. Cur discipulos de ejus ascensione gaudere Christus velit.---VI. Tres personas unum esse habere, unumque operari.

CAP. I.

Hodiernam, dilectissimi, festivitatem toto terrarum orbe venerabilem, ille sancti Spiritus consecravit adventus, qui post resurrectionem Domini quinquagesimo die in apostolos populumque credentium, sicut sperabatur, influxit (Act. II, 1). Sperabatur autem, quia illum Dominus Jesus spoponderat affuturum (Luc. XXIV, 47; Act. I, 4), non ut tunc primum esse sanctorum habitator inciperet, sed ut sacrata sibi pectora et ferventius accenderet, et copiosius inundaret; cumulans sua dona, non inchoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate. Numquam enim ab omnipotentia Patris, et Filii, Spiritus sancti est discreta majestas; et quidquid in dispositione omnium rerum agit divina moderatio, ex totius venit providentia Trinitatis. Una est ibi benignitas misericordiae, una censura justitiae; nec aliquid est in actione divisum, ubi nihil est in voluntate diversum. Quae ergo illuminat Pater, illuminat Filius, illuminat Spiritus sanctus; cumque alia sit persona missi, alia mittentis, alia promittentis, simul nobis et unitas manifestatur et Trinitas ut essentia habens aequalitatem, et non recipiens solitudinem, et ejusdem substantiae, et non ejusdem intelligatur esse personae.

CAP. II.

Quod ergo salva cooperatione inseparabilis Deitatis, quaedam Pater, quaedam Filius, quaedam proprie Spiritus sanctus exequitur, nostrae redemptionis dispositio, nostrae salutis est ratio. Si enim homo ad imaginem et similitudinem Dei factus (Gen. I, 26) in suae honore naturae mansisset, nec diabolica fraude deceptus a lege sibi posita per concupiscentiam deviasset. Creator mundi creatura non fieret; neque aut sempiternus temporalitatem subiret, aut aequalis Deo Patri Filius Deus formam servi et similitudinem carnis peccati assumeret. Sed quia invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24), et aliter solvi captivitas humana non potuit, nisi causam nostram ille susciperet, qui sine majestatis suae damno et verus homo fieret, et solus peccati contagium non haberet; divisit sibi opus nostrae reparationis misericordia Trinitatis; ut Pater propitiaretur, Filius propitiaret, Spiritus sanctus igniret. Oportebat enim ut etiam salvandi aliquid pro se agerent, et conversis ad Redemptorem cordibus, ab inimici dominatione discederent: quoniam, sicut Apostolus ait, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba Pater (Galat. IV, 6). Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Et, Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).

CAP. III.

Si ergo duce gratia, dilectissimi, fideliter sapienterque noscamus quid Patri, quid Filio, quid Spiritui sancto in reparatione nostra proprium quidve commune sit, ea quae pro nobis humiliter et corporaliter gesta sunt ita procul dubio suscipiemus, ut nihil indignum de una atque eadem Trinitatis gloria sentiamus. Quamvis enim nulla mens ad cogitandum de Deo, nulla ad loquendum lingua sufficiat, tamen quantumcumque illud est quod humano intellectu de essentia paternae Deitatis attingitur, nisi unum atque idem est, cum vel de Unigenito ejus, vel de Spiritu sancto cogitatur, non pie sapitur, sed nimis carnaliter caligatur, et ipsum quod de Patre congruenter sentiri videbatur, amittitur: quia de tota Trinitate receditur, si in ea unitas non tenetur. Nulla autem ratione vere est unum quod aliqua est inaequalitate diversum.

CAP. IV.

Cum igitur ad confitendum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum aciem mentis intendimus, procul ab animo formas visibilium rerum et aetates temporalium naturarum, procul corpora locorum et loca corporum repellamus. Discedat a corde quod spatio extenditur, quod fine concluditur, et quidquid nec semper ubique, nec totum est. Cogitatio de Deitate Trinitatis concepta nihil per distantiam intelligat, nihil per gradus quaerat: ac si quid dignum de Deo senserit, nulli hoc ibi audeat negare personae, tamquam honorificentius Patri ascribat, quod Filio Spirituique non tribuat. Non est pietas Unigenito praeferre Genitorem; Filii contumelia Patris injuria est; quod uni demitur utrique detrahitur. Nam cum illis et sempiternitas sit communis et Deitas, nec omnipotens Pater, nec incommutabilis aestimatur, si aut minorem se genuit, aut quem non habuit, habendo profecit.

CAP. V.

Dicit quidem Dominus Jesus discipulis suis, sicut evangelica lectione recitatum est: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28); sed hoc illae aures, quae saepius audierunt: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); sine Deitatis accipiunt differentia, nec de illa hoc essentia intelligunt, quam sempiternam cum Patre et ejusdem naturae esse noverunt. Commendatur ergo etiam sanctis apostolis in incarnatione Verbi humana provectio, et qui denuntiato sibi Domini turbabantur abscessu, ad aeterna gaudia honoris sui incitantur augmento: Si diligeretis me, inquit, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Ibid., 28); hoc est, si perfecta scientia videretis quid vobis gloriae confertur per hoc quod ex Deo Patre genitus etiam ex homine matre sum natus, quod Dominus aeternorum, unus volui esse mortalium, quod visibilem me invisibilis praebui, quod formam servi in forma Dei sempiternus accepi: Gauderetis, quia vado ad Patrem. Vobis enim haec praestatur ascensio, et super omnes coelos ad Patris dexteram collocanda vestra in me humilitas elevatur. Ego autem; qui hoc sum cum Patre quod Pater est, individuus cum genitore permaneo, et sic ab illo ad vos veniens non recedo, quemadmodum et vos ad illum rediens non relinquo. Gaudete ergo, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Univi enim vos mihi, et factus sum filius hominis, ut vos filii Dei esse possitis. Unde licet unus in utroque sim, tamen quo vobis conformor, Patre sum minor; quo autem a Patre non dividor, etiam meipso sum major. Natura itaque quae minor est Patre, vadat ad Patrem, ut ibi sit caro ubi semper est Verbum; et una Ecclesiae catholicae fides, quem secundum humanitatem non diffitetur minorem, secundum Deitatem credat aequalem.

CAP. VI.

Contemnatur igitur, dilectissimi, vana et caeca versutia haereticae impietatis, quae sibi hujus sententiae scaeva interpretatione blanditur: ac dicente Domino: Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15), non intelligit se Patri demere quidquid Filio audet denegare, et ita in his quae humana sunt desipit, ut putet quod ideo Unigenito paterna defuerint, quia nostra suscepit. Non minuit in Deo misericordia potestatem, nec dilectae reconciliatio creaturae, sempiternae defectus est gloriae. Quae habet Pater, habet et Filius, et quae habet Pater et Filius, habet et Spiritus sanctus, quia tota simul Trinitas est unus Deus. Hanc autem fidem non terrena sapientia reperit, nec opinio humana persuasit, sed ipse unigenitus Filius docuit, ipse Spiritus sanctus instituit; de quo nihil est aliter quam de Patre et Filio sentiendum. Quia licet non sit Pater, non sit Filius, non tamen est a Patre Filioque divisus; et sicut propriam habet in Trinitate personam, ita unam habet in Patris et Filii Deitate substantiam, omnia implentem, omnia continentem, et cum Patre et Filio universa moderantem, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


Return to index