Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LXXVI De Pentecoste II

SYNOPSIS. I.

Et propter spiritales, et propter neophytos de Spiritu sancto esse disserendum.---II. Perfecte in omnibus aequales esse Trinitatis personas, etsi quaedam singulis tribuantur.---III. In veteri Testamento datum esse Spiritum sanctum.---IV. Apostolis quoque ante Pentecosten fuisse datum, sine quo nemo bene orat.---V. Quid est quod discipuli portare nondum poterant?---VI. Quomodo ex Evangelio, Manichaeorum stultitia refellatur: et quo tempore Manes vixerit.---VII. Quam fatuum est dicere Spiritu sancto usque ad Manen Ecclesiam caruisse. ---VIII. Spiritum sanctum Ecclesiae datum neget necesse est, qui veram Christo carnem abjudicat.--- IX. Jejunia inter Spiritus sancti dona numerantur, et ex apostolica traditione indicuntur.

CAP. I.

Plenissime quidem nobis, dilectissimi, causam atque rationem solemnitatis hodiernae divinorum eloquiorum textus ostendit, quo sanctum Spiritum quinquagesimo post Domini resurrectionem die, qui ab ascensione ejus est decimus, infusum Christi discipulis, sicut promissus sperabatur, agnovimus. Sed ad novos Ecclesiae filios instruendos, addendum est etiam nostri sermonis obsequium. Non enim timemus ne spirituales et eruditi nota fastidiant, ad quorum fructum pertinet ut quam plurimis insinuari velint quod ipsi cum magna sui utilitate didicerunt. Fiat ergo per corda omnium dispensatio munerum divinorum, et servitutem oris nostri docti indoctique non spernant: illi ut probent se amare quod norunt, isti ut ostendant se desiderare quod nesciunt. Huic enim praeparationi vestrae aderit ipsius largitas, de cujus loqui majestate tentamus, ut ad profectum totius Ecclesiae et vos capaces, et nos faciat abundantes.

CAP. II.

Cum igitur ad intelligendam dignitatem Spiritus sancti oculos mentis intendimus, nihil diversum ab excellentia Patris et Filii cogitemus: quia in nullo ab unitate sua discrepat divinae Trinitatis essentia. Sempiternum est Patri, coaeterni sibi Filii sui esse genitorem. Sempiternum est Filio, intemporaliter esse a Patre progenitum. Sempiternum quoque est Spiritui sancto, Spiritum esse Patris et Filii: ut numquam Pater sine Filio, numquam Filius sine Patre, numquam Pater et Filius fuerint sine Spiritu sancto; et omnibus existentiae gradibus exclusis, nulla ibi persona sit anterior, nulla posterior. Hujus enim beatae Trinitatis incommutabilis Deitas una est in substantia, indivisa in opere, concors in voluntate, par in potentia, aequalis in gloria. De qua cum sancta Scriptura sic loquitur, ut aut in factis aut in verbis aliquid assignet quod singulis videatur convenire personis, non perturbatur fides catholica, sed docetur: ut per proprietatem aut vocis aut operis insinuetur nobis veritas Trinitatis, et non dividat intellectus quod distinguit auditus. Ob hoc enim quaedam sive sub Patris, sive sub Filii, sive sub Spiritus sancti appellatione promuntur, ut confessio fidelium in Trinitate non erret; quae cum sit inseparabilis, numquam intelligeretur esse Trinitas, si semper inseparabiliter diceretur. Bene ergo ipsa difficultas loquendi cor nostrum ad intelligentiam trahit, et per infirmitatem nostram coelestis doctrina nos adjuvat: ut quia in Deitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti nec singularitas est, nec diversitas cogitanda, vera unitas et vera Trinitas possit quidem simul mente aliquatenus sentiri, sed non possit simul ore proferri.

CAP. III.

Fundata igitur, dilectissimi, hac fide in cordibus nostris, qua salubriter credimus quod simul tota Trinitas una virtus est, una majestas, una substantia, indiscreta opere, inseparabilis dilectione, indifferens potestate, simul implens omnia, simul continens universa: quod enim Pater est, hoc est et Filius, hoc est et Spiritus sanctus; et vera Deitas in nullo esse aut major aut minor potest, quae sic in tribus est confitenda personis, ut et solitudinem non recipiat Trinitas, et unitatem servet aequalitas. Hac, inquam, dilectissimi, fide firmiter apprehensa, non ambigamus quod cum in die Pentecostes discipulos Domini Spiritus sanctus implevit, non fuit inchoatio muneris, sed adjectio largitatis: quoniam et patriarchae, et prophetae, et sacerdotes, omnesque sancti qui prioribus fuere temporibus, ejusdem sunt Spiritus sanctificatione vegetati; et sine hac gratia nulla umquam instituta sacramenta, nulla sunt celebrata mysteria: ut eadem semper fuerit virtus charismatum, quamvis non eadem fuerit mensura donorum.

CAP. IV.

Ipsi quoque beati apostoli ante passionem Domini sancto Spiritu non carebant, nec potentia hujus virtutis aberat ab operibus Salvatoris. Et cum discipulis daret infirmitatum curationem, et ejiciendorum daemonum potestatem, ejus utique Spiritus largiebatur effectus, in quo ipsum immundis spiritibus imperantem Judaeorum negabat impietas, et divina beneficia diabolo deputabat (Luc. X, 19). Unde taliter blasphemantes merito illam Domini excepere sententiam, qua ait: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur hominibus. Et quicumque dixerit verbum contra Filium Hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31-32). Unde manifestum est peccatorum remissionem sine Spiritus sancti advocatione non fieri, nec quemquam sine illo, sicut expedit, ingemiscere, aut sicut oportet, orare, dicente Apostolo: Quid enim oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26); et: Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): quo vacuari nimis exitiabile est nimisque mortiferum, quia numquam veniam meretur, qui ab intercessore deseritur. Omnes igitur, dilectissimi, qui in Dominum Jesum crediderant, infusum sibi habebant Spiritum sanctum, et remittendorum peccatorum etiam tunc apostoli acceperant potestatem, quando post resurrectionem suam Dominus insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittentur eis; et quorum retinueritis, retinebuntur (Joan. XX, 22). Sed illi perfectioni, quae erat discipulis conferenda, major gratia et abundantior inspiratio servabatur, per quam et quae nondum acceperant sumerent, et excellentius possent habere quae sumpserant. Propter quod Dominus dicebat: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quae audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12-14).

Quid ergo est quod Dominus promittens discipulis Spiritum sanctum, qui jam dixerat: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis: Adhuc, inquit, multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, ille vos diriget in omnem veritatem? Numquid sese Dominus inferioris scientiae volebat intelligi, aut minus aliquid quam Spiritum sanctum a Patre didicisse? cum ipse sit Veritas, et nihil Pater dicere, nihil Spiritus possit docere sine Verbo, ideoque dictum sit: De meo accipiet (Joan. XVI, 14): quoniam quod accipit Spiritus, Patre dante, dat Filius. Non itaque alia insinuanda erat veritas, nec alia praedicanda doctrina; sed oportebat capacitatem eorum qui docebantur augeri, et multiplicari constantiam illius charitatis quae omnem formidinem foras mitteret, et furorem persequentium non timeret. Quod utique apostoli, posteaquam Spiritus sancti nova abundantia sunt repleti, ardentius velle et efficacius posse coeperunt, proficientes a praeceptorum scientia ad tolerantiam passionum: ut sub nulla jam tempestate trepidantes, fluctus saeculi et elationes mundi fide supergrediente calcarent, et morte contempta, omnibus gentibus Evangelium veritatis inferrent.

CAP. VI.

Quod vero addidit Dominus, dicens: Quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13), non segni intellectu, dilectissimi, nec transitorio accipiamus auditu. Praeter alias enim veritatis locutiones quibus Manichaeorum confutatur impietas, hac apertissime sententia totum sacrilegae falsitatis dogma prosternitur. Nam ut magnum quemdam atque sublimem sequi viderentur auctorem, in magistro suo Mane sanctum apparuisse Spiritum crediderunt, promissumque a Domino Paracletum non prius venisse quam hic infelicium deceptor oriretur: in quo ita Spiritus Dei manserit, ut non aliud fuerit Manes ipse quam spiritus qui per ministerium corporeae vocis et linguae discipulos suos in omnem induceret veritatem, et numquam cognita praeteritorum secreta saeculorum reseraret. Quod quam falsum quamque sit vanum, ipsa evangelicae praedicationis declarat auctoritas. Manes ergo minister falsitatis diabolicae, et conditor superstitionis obscenae, eo tempore damnandus innotuit, quo post resurrectionem Domini ducentesimus et sexagesimus annus impletus est, Probo imperatore Paulinoque consulibus, cum octava jam in Christianos persecutio desaeviret, et innumera martyrum millia ipsis suis victoriis probavissent impletum esse quod Dominus promiserat, dicens: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19-20).

CAP. VII.

Non ergo potuit promissio Domini per tot aetatum intervalla differri, nec ille Spiritus veritatis, quem mundus non accepit impiorum, ita septiformem illam donorum suorum continuit largitatem, ut tot Ecclesiae generationes sua inspiratione fraudaret, donec prodigiosus turpium mendaciorum signifer nasceretur ( cui nec hoc quidem tribui potest, quod vel exiguam divinae inspirationis acceperit portionem: quoniam et hic de illa mundi exstitit parte, quae non potest Spiritum veritatis accipere). Repletus enim spiritu diaboli, Spiritui restitit Christi; et cum sanctis Dei hoc Paracleti doctrina contulerit, ut futura praedicerent, hic ne falsitates ejus ipse rerum processus argueret, sacrilegarum impudentiam fabularum in praeteritas retorsit aetates. Et quasi nihil nos de sempiternitate Creatoris, nihil de ordine creaturae lex sancta et divinitus inspirata prophetia docuisset, in contumeliam Dei et in omnium bene conditarum injuriam naturarum, compugnantia mendaciorum monstra contexuit. Quibus tandem suas insinuaturus erat insanias, nisi multum insipientibus et nimium a lumine veritatis aversis, qui sive per ignorantiae caecitatem, sive per turpitudinis appetitum, ad illa non sacra, sed exsecramenta perveniunt, quae propter communem verecundiam non sunt nostro sermone promenda, cum jam abundantissime ipsorum sint confessione patefacta.

CAP. VIII.

Nulli ergo vestrum, dilectissimi, suadeatur quod tantae impietatis auctorem Spiritus sanctus aliqua ex parte dignatus sit. Nihil ad istum prorsus de illa virtute pervenit, quam Ecclesiae suae Christus et promisit et misit. Dicente enim beato apostolo Joanne: Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39): Domini ascensio, dandi Spiritus fuit ratio, quem ille necesse est ut neget datum, qui ad consessum paternae dexterae verum in Christo hominem negat esse provectum. Nos autem, dilectissimi, ad beatam aeternitatem et animae et carnis per regenerationem sancti Spiritus adoptati, sacratissimum diei istius festum rationabili obsequio et casta laetitia celebremus, confitentes cum beato Paulo apostolo, quod Dominus Jesus Christus ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ps. LXVII, 19; Ephes. IV, 8): ut Evangelium Dei per omne humanae vocis eloquium praedicetur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11).

CAP. IX.

Ad praesentem autem solemnitatem, dilectissimi, etiam illa nobis est adjicienda devotio, ut jejunium quod ex apostolica traditione subsequitur celebremus, quia et hoc inter magna sancti Spiritus dona numerandum est, quod nobis adversum illecebras carnis et insidias diaboli jejuniorum sunt collata praesidia, quibus omnes tentationes Deo adjuvante vincamus. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatum Petrum apostolum vigilias celebremus, patrocinante eodem orationibus nostris, ut in omnibus misericordiam Dei obtinere mereamur, per Dominum nostrum Jesum Christum viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.


Return to index