SYNOPSIS I.
Majorum, id est, quadragesimalium jejuniorum tempore per crucis tolerantiam ad paschale festum Christianos praeparari.---II. Non solam probitatem servandam, sed et fidem; maxime vero Divinitatis et humanitatis in Christo.---III. Misericordia et offensarum maxime remissione Deum placari.
CAP. I.
In omnibus, dilectissimi, solemnitatibus Christianis non ignoramus paschale sacramentum esse praecipuum, cui condigne et congrue suscipiendo totius quidem nos temporis instituta praeformant; sed devotionem nostram praesentes vel maxime dies exigunt, quos illi sublimissimo divinae misericordiae sacramento scimus esse contignos. In quibus merito a sanctis apostolis per doctrinam Spiritus sancti majora sunt ordinata jejunia, ut per commune consortium crucis Christi etiam nos aliquid in eo quod propter nos gessit ageremus, sicut Apostolus ait: Si compatimur, et conglorificabimur (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12). CERTA atque secura est exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis. Nemo non est, dilectissimi, cui per conditionem temporis societas hujus gloriae denegetur, tamquam tranquillitas pacis vacua sit occasione virtutis. Apostolus enim praedicat, dicens: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et ideo NUMQUAM deest tribulatio persecutionis, si numquam desit observantia pietatis, Dominus ipse in exhortationibus suis dicit: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38); nec dubitare debemus hanc vocem non solum ad discipulos Christi, sed ad cunctos fideles, totamque Ecclesiam pertinere, quae salutare suum in his qui aderant universaliter audiebat. Sicut ergo totius est temporis pie vivere, ita totius est temporis crucem ferre: quae merito unicuique sua dicitur, quia propriis modis atque mensuris ab unoquoque toleratur. Unum nomen est persecutionis, sed non una est causa certaminis, et plus plerumque periculi est in insidiatore occulto quam in hoste manifesto. Beatus Job alternantibus bonis ac malis mundi hujus eruditus pie veraciterque dicebat: Nonne tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1)? quoniam non solis doloribus corporis atque suppliciis anima fidelis impetitur, verum etiam salva incolumitate membrorum, gravi morbo urgetur, si carnis voluptate mollitur. Sed cum caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, praesidio crucis Christi mens rationalis instruitur: nec cupiditatibus noxiis illecta consentit, quoniam continentiae clavis et Dei timore transfigitur. In bono ergo proposito constitutis inimicitiae dissimilium diabolo instigante non desunt, et facile in odia prorumpunt, quorum improbi mores detestabiliores fiunt comparatione rectorum. Iniquitas cum justitia non habet pacem, temperantiam odit ebrietas, falsitati nulla est cum veritate concordia; non amat superbia mansuetudinem, petulantia verecundiam, avaritia largitatem: et tam pertinaces habet diversitas ista conflictus, ut etiamsi exterius conquiescat, ipsa tamen piorum cordium penetralia inquietare non desinat; ut verum sit quod qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et verum sit quod omnis haec vita tentatio est (Job. VII, 1). Ipsis experimentis suis unusquisque fidelis edoctus, Christi cruce armetur, ut Christo dignus habeatur.
CAP. II.
Per istum vero agonem, dilectissimi, ad praemia aeterna tendentibus, in eo maxime diaboli insidiatur astutia, ut quorum pervertere non potest probitatem, subruat fidem. In aliam enim transfertur viam, quisquis a confessione veritatis abducitur, totusque ejus cursus abscessio est, et tanto erit morti vicinior, quanto fuerit a catholica luce longinquior. Quod etiam in diebus nostris per suam patiuntur incuriam, qui de spiritu olim destructi erroris olimque damnati veterem insaniam conceperunt, qui geminam in Christo audent negare naturam, aut non suscepta carnis scilicet veritate, aut in carnem Deitate conversa; ut aut secundum Manichaeum nulla ejus sit resurrectio, cujus nulla est passio, aut secundum Apollinarem ipsa Deitas Verbi mutabilis ipsa sit facta passibilis. Hoc autem sentire, hoc auribus Christianae plebis ingerere, quid aliud est, quam ipsa religionis nostrae fundamenta convellere, et quod verus Filius Dei, verus sit filius hominis, denegare? In quo solo est humani generis restitutio testificata per legem, promissa per Prophetas, et omnibus veteris Testamenti significationibus nuntiata: ut magnum illud et saeculis omnibus profuturum divinae misericordiae sacramentum, quod saepe et diu fuerat significatum, in praestituto tempore non dubitaretur impletum. Unde licet, ex quo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), ita in Christo Dei atque hominis una persona sit, ut in nullis actionibus fiat naturae utriusque divisio; studet tamen evangelica veritas ipsum quem Dei Filium praedicat, saepissime filium hominis profiteri: ut quamvis ea quae disseruntur, alia sint humanitatis, alia Deitatis, sub nomine tamen filii hominis utraque memorentur: ne fides Dominum Jesum Christum natum ex Maria Virgine, Deum simul atque hominem creditura, cunctetur fateri aut in Deo humanitatem, aut in homine Deitatem; ut et in Verbo suscepti hominis vera sit humilitas, et in carne suscipientis Dei vera majestas.
CAP. III.
Haec, dilectissimi, per occasionem paschalis festi, cui puritatem cordium praeparare debemus, de incarnatione Verbi perstrinxisse sufficiat, quoniam aliquoties hinc instructos vos esse meministis. Nunc devotionem vestram de eo, quod tempus poscit, admoneo ut sanctum ac salubre jejunium operibus pietatis ornetis. Et quia pro indulgentia maxime laborandum est delictorum, indubitabilem vobis divinam misericordiam promittatis, si ipsi quoque circa subditos vestros omnem offensam transtuleritis ad veniam. Placidos enim atque concordes ad tantam festivitatem decet Dei populos convenire: ut severitas ultionum, quae nunc etiam in publicis judiciis relaxatur, multo magis in Christianorum cordibus mitigetur, quia ad hoc potius intenta debet esse cura sanctorum, ne ullus algeat, ne ullus esuriat, ne quis inopia deficiat, ne quis moerore tabescat, ne aliquem vincula obstrictum, ne aliquem habeat carcer inclusum. Quantaelibet enim existant causae offensionis, ab homine tamen in hominem, non tam delicti magnitudo quam naturae est cogitanda communio; ut de judicio quo alterum judicat, misericordiam Dei judicantis obtineat. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7): qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.