Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XLII De Quadragesima IV

SYNOPSIS.---I.

Quadragesimam purgandis animarum sordibus salubriter esse institutum.---II. Omnibus virtutibus studendum hoc tempore, quae ex voluntate pensantur.---III. Ex ipsa pietate insidiari diabolum; cujus tentationum erga Christum ordo et ratio explicantur.---IV. De perversa Manichaeorum abstinentia.---V. Eosdem in honorem solis et lunae die Dominica et feria secunda jejunare, a participatione sanguinis Christi abstinere, etc.--- VI. Uti per opera virtutum sanctificetur Quadragesima.

CAP. I.

Praedicaturus vobis, dilectissimi, sacratissimum maximumque jejunium, quo aptius utar exordio, quam ut verbis Apostoli, in quo Christus loquebatur, incipiam, dicamque, quod lectum est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2)? Quamvis enim nulla sint tempora quae divinis non sint plena muneribus, et semper nobis ad misericordiam Dei per ipsius gratiam praestetur accessus, nunc tamen omnium mentes majori studio ad spiritales profectus moveri, et ampliori fiducia oportet animari, quando ad universa pietatis officia, illius nos diei, in quo redempti sumus, recursus invitat: ut excellens super omnia passionis Dominicae sacramentum purificatis et corporibus et animis celebremus. Debebatur quidem tantis mysteriis ita incessabilis devotio et continuata reverentia, ut tales permaneremus in conspectu Dei, quales nos in ipso paschali festo dignum est inveniri. Sed quia haec fortitudo paucorum est, et dum carnis fragilitati austerior observantia relaxatur, dumque per varias actiones vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere; magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas et pia opera redimerent, et jejunia casta decoquerent.

CAP. II.

Ingressuri igitur, dilectissimi, dies mysticos et jejuniorum remediis consecratos, praeceptis apostolicis obedire curemus, emundantes nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus (II Cor. VII, 1): ut castigatis colluctationibus quae sunt inter utramque substantiam, animus, quem sub Dei gubernaculis constitutum corporis sui decet esse rectorem, dominationis suae obtineat dignitatem: ut nemini dantes ullam offensionem, vituperationibus obloquentium non simus obnoxii. Digna enim ab infidelibus reprehensione carpemur, et nostro vitio linguae impiae in injuriam se religionis armabunt, si jejunantium mores a puritate perfectae continentiae discreparint. Non enim in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Sic ergo nobis edendi est castiganda libertas, ut etiam aliae cupiditates eadem lege frenentur. Mansuetudinis et patientiae, pacis et tranquillitatis hoc tempus est: in quo exclusa omnium contaminatione vitiorum, perpetuitas nobis est acquirenda virtutum. Nunc piarum mentium fortitudo donare culpas, negligere contumelias, et oblivisci assuescat injurias. Nunc fidelis animus per arma justitiae a dextris se exerceat et sinistris (II Cor. VI, 7): ut per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, securam conscientiam constantemque probitatem nec laudes inflent, nec opprobria defatigent. Religiosorum modestia non sit moesta, sed sancta; nec inveniantur in eis ullarum murmura querelarum, quibus numquam desunt sanctorum solatia gaudiorum. Non timeatur inter opera misericordiae terrenarum diminutio facultatum. Semper dives est Christiana paupertas, quia plus est quod habet quam quod non habet. Nec pavet in isto mundo indigentia laborare, cui donatum est in omnium rerum Domino omnia possidere. Operantibus ergo quae bona sunt, non est omnino metuendum ne eis desit facultas operandi; cum et in duobus nummis evangelicae illius viduae sit magnificata devotio (Luc. XXI, 2), et pro calice aquae frigidae praemium habeat gratuita largitio (Matth. X, 42). Ex affectibus enim piorum benignitatis mensura taxatur; et numquam eum miserendi efficacia deserit, in quo misericordia ipsa non deficit. Experta est hoc vidua sancta de Sarepta, quae beato Eliae in tempore famis, unius diei cibum, quem solum habebat, apposuit (III Reg. XVII, 12), et prophetae esuriem necessitati suae praeferens, exiguum farinae et pusillum olei incunctanter expendit. Sed non defuit ei quod fideliter erogavit, et in vasis pia effusione vacuatis, fons novae facultatis exortus est: ut sanctis usibus non minueretur ejus substantiae plenitudo, cujus non fuerat formidata defectio.

CAP. III.

His autem studiis, dilectissimi, ad quae vos voluntarie confidimus praeparatos, non ambigatis diabolum, qui omnium virtutum est adversarius, invidere et ad hoc vim suae malignitatis armare, ut pietati laqueos de ipsa pietate praetendat, et quos non potuerit dejicere per diffidentiam, conetur superare per gloriam. Vicinum est enim rectis actionibus superbiae malum, et de proximo semper virtutibus insidiatur elatio: quia difficile est ut laudabiliter viventem laus humana non capiat, nisi, ut scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Cujus vero ille hostis nequissimus non audeat impugnare propositum? cujus non appetat violare jejunium? quando versutias suas, sicut evangelica lectione patefactum est, nec ab ipso mundi Salvatore continuit? Expavescens enim in illo quadraginta dierum noctiumque jejunium, explorare callidissime voluit utrum hanc continentiam donatam haberet an propriam: ut non metueret deceptionum suarum opera resolvenda, si Christus ejus esset conditionis cujus est corporis. Primo itaque dolo scrutatus est an ipse esset substantiarum creator, qui rerum corporearum posset in quas vellet mutare naturas; secundo, an sub humanae carnis specie Divinitas obumbrata tegeretur, cui facile esset pervium sibi aerem facere, et terrena per vacuum membra librare. Sed cum illi Dominus justitiam maluisset opponere veri hominis, quam potentiam manifestare Deitatis, ad hoc convertit tertiae fraudis ingenium, ut eum in quo divinae potestatis signa cessaverant, dominandi cupiditate tentaret, et ad venerationem sui regna mundi pollicendo traduceret. Sed prudentiam diaboli stultam fecit sapientia Dei: ut superbus hostis de eo quod quondam ligaverat ligaretur, nec eum metueret persequi, quem pro mundo oportebat occidi.

CAP. IV.

Hujus igitur adversarii dolos, non solum in illecebris gulae, sed etiam in proposito abstinentiae caveamus. Qui enim scivit humano generi mortem inferre per cibum, novit et per ipsum nocere jejunium; et ad contrariam fraudem, famulis utendo Manichaeis, sicut impulit interdicta praesumi, ita suadet concessa vitari. Utilis quidem est observantia, quae parco assueta victu, deliciarum cohibet appetitum; sed vae illorum dogmati, apud quos etiam jejunando peccatur! Damnant enim creaturarum naturas in Creatoris injuriam, et contaminari edentes asserunt iis quorum non Deum, sed diabolum conditorem esse definiunt; cum prorsus nulla sit substantia mala, nec ipsius mali sit ulla natura. Omnia enim bona bonus auctor instituit, et unus est universarum rerum creator, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV, 6). Ex quibus quidquid homini ad cibum potumque concessum est, sanctum et mundum est in sui generis qualitate. Quod si immoderata aviditate sumatur, nimietas edaces et bibaces dedecorat, non cibi neque poculi natura contaminat. Omnia enim, sicut Apostolus ait, munda sunt mundis. Coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed coinquinata sunt eorum mens et conscientia (Ad Tit. I, 15).

CAP. V.

Vos autem, dilectissimi, catholicae matris sancta generatio, quos in schola veritatis Dei Spiritus erudivit, libertatem vestram congrua ratione moderamini, scientes quoniam bonum est etiam a licitis abstinere, et cum castigatius vivendum est, ita discernere cibos ut usus eorum semoveatur, non natura damnetur. Nullo itaque vos contagio eorum error attingat, qui sua maxime observantia polluuntur, servientes creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25), et luminaribus coeli stultam abstinentiam devoventes: siquidem in honorem solis ac lunae prima et secunda Sabbati jejunare delegerunt, uno perversitatis suae opere bis impii, bis profani, qui jejunium suum et ad siderum cultum, et ad resurrectionis Dominicae instituere contemptum. Resiliunt enim a sacramento salutis humanae, et Christum Dominum nostrum, in vera naturae nostrae carne vere natum, vere passum, vere sepultum et vere suscitatum esse non credunt. Et ob hoc diem nostrae laetitiae, jejunii sui moerore condemnant. Cumque ad tegendam infidelitatem suam nostris audeant interesse conventibus, ita in sacramentorum communione se temperant, ut interdum, ne penitus latere non possint, ore indigno Christi corpus accipiant, sanguinem autem redemptionis nostrae haurire omnino declinent. Quod ideo vestrae notum facimus sanctitati, ut vobis hujuscemodi homines et his manifestentur indiciis, et quorum deprehensa fuerit sacrilega simulatio, a sanctorum societate sacerdotali auctoritate pellantur. De talibus enim beatus Paulus apostolus Ecclesiam Dei provide monet, dicens: Rogamus autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam didicistis faciunt, et declinate ab illis. Hujuscemodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 27).

CAP. VI.

His ergo, dilectissimi, admonitionibus nostris, quas auribus vestris contra exsecrandum errorem frequenter ingessimus, sufficienter instructi, sanctos Quadragesimae dies pia devotione suscipite, et ad promerendam misericordiam Dei per opera vos misericordiae praeparate. Iram exstinguite, odia delete, unitatem diligite, et sincerae vos humilitatis officiis invicem praevenite. Servis et his qui vobis subjecti sunt cum aequitate dominamini, nullus eorum aut claustris crucietur aut vinculis. Cessent vindictae, remittantur offensae; severitas lenitate, indignatio mansuetudine, discordia pace mutetur. Omnes nos modestos, omnes placidos, omnes experiantur benignos; ut jejunia nostra accepta sint Deo. Cui ita demum sacrificium verae abstinentiae et verae pietatis offerimus, si nos ab omni malitia contineamus: auxiliante nobis per omnia Deo omnipotente, cui cum Filio et Spiritu sancto una est Deitas, una majestas in saecula saeculorum. Amen.


Return to index