Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XI

Et diuinis praeceptis, dilectissimi, et apostolicis didicimus institutis, omni homini inter uitae huius discrimina constituto, misericordiam dei miserendo esse quaerendam.

Nam quae lapsos spes erigeret, quae uulneratos medicina sanaret, nisi elemosinae soluerent culpas et necessitates pauperum fierent remedia delictorum?

Vnde quia dixerat dominus: Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur deus, omne illud examen quo maiestate praesenti uniuersum iudicaturus est mundum, sub hac ostendit aequitate librandum, ut sola erga inopes operum qualitate discussa, et impiis ardere cum diabolo, et benignis paratum sit regnare cum christo.

Quae ibi in medium facta non uenient, quae occulta non detegentur, quae conscientiae non patebunt, ubi uere nemo gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato?

Sed quoniam exaltabitur super iudicium misericordia et omnem retributionem iustitiae transcendent dona clementiae, omnis uita mortalium et cunctarum diuersitas actionum sub unius regulae conditione taxabitur, ut nulla ibi commemoratio cuiusquam facienda sit criminis, ubi confessione creatoris opera fuerint inuenta pietatis.

Non ergo hoc solum quod eis exprobrabitur fecerunt sinistri, nec quia humanitatis docebuntur extranei, aliorum peccatorum inuenientur alieni, sed in multis rei ob hoc maxime damnabuntur, quod crimina sua nullis elemosinis redimerunt.

Cum enim durissimi cordis sit quacumque laborantium miseria non moueri, et habens auxiliandi copiam tam iniquus sit qui non iuuit adflictum, quam qui obpressit infirmum, quae spes superest peccatori, qui nec ideo miseretur, ut misericordiam consequatur?

Primitus itaque, dilectissimi, sibi malus est qui alteri bonus non est, et animae nocet suae qui ut potest non succurrerit alienae.

Vna est diuitum pauperum que natura, et inter cetera fragilitatis humanae nulla est sanitatis tuta felicitas, quia quod aliqui possunt incidere, non est qui debeat non timere.

Agnoscat se in quibuscumque hominibus mutabilis et caduca mortalitas, et pro conditione communi socialem generi suo reddat affectum, fleat cum flentibus et cum dolentium gemitibus ingemiscat, communicet cum indigentibus copias suas, bene ualentis corporis ministerio ad male iacentem inclinet se aegrotum, inter cibos suos numeret esurientium portionem, et in pallenti trementium nuditate se credat algere.

Qui enim releuat temporalem miseriam laborantis, euadit aeternum supplicium peccatoris.

Tractatus XI - pars 2

Prouidenter igitur, dilectissimi, a sanctis patribus pie que dispositum est, ut in diuersis temporibus quidam essent dies qui deuotionem fidelis populi ad collationem publicam prouocarent, et quia ad ecclesiam maxime ab unoquoque opem quaerente decurritur, fieret ex possibilitate multorum uoluntaria et sancta collectio, quae per praesidentium curam necessariis seruiret expensis.

Ad cuius operis desideratum uobis, ut credimus, fructum dies uos uicinus inuitat, accedentibus ammonitionibus nostris, ut ad ecclesias regionum uestrarum sabbato proxime futuro misericordiae munera deferatis.

Et quia hilarem datorem diligit deus, nemo sibi amplius quam substantia eius permittit indicat.

Inter se et pauperem aequus quisque sit iudex.

Remoueat diffidentiam laeta et secura miseratio, et qui egeno subuenit, deo se inpendere quod largitur intellegat.

De quibuslibet substantiis, quarum utique non una mensura est, potest esse par meritum, si inter diuersas conferentium quantitates non sit minor cuiusquam pietas quam facultas.

Deus enim, apud quem non est acceptio personarum, similiter recipit et diuitis munus et pauperis, quoniam nouit quid singulis dederit, quid ue non dederit, et in die retributionis non modus iudicabitur censuum, sed qualitas uoluntatum.

Per christum dominum nostrum.


Return to index