Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus I

Laudem domini loquatur os meum et nomen sanctum eius anima mea ac spiritus, caro et lingua benedicat.

Quia non uerecundae sed ingratae mentis indicium est beneficia tacere diuina, et satis dignum est a sacrificiis dominicae laudis obsequium consecrati pontificis inchoare.

Quia in humilitate nostra memor fuit nostri dominus et benedixit nos, quia fecit mirabilia magna solus, ut praesentem me crederet uestrae sanctitatis affectio, quem fecerat necessitas longae peregrinationis absentem.

Ago igitur deo nostro gratias et semper acturus pro omnibus quae retribuit mihi.

Vestri quoque fauoris arbitrium debita gratiarum actione concelebro, euidenter intellegens quantum mihi possint reuerentiae, amoris et fidei studia uestrae dilectionis inpendere, animarum uestrarum salutem pastorali sollicitudine cupienti, qui tam sanctum de me, nullis admodum praecedentibus meritis, iudicium protulistis.

Obsecro igitur per misericordias domini, iuuate uotis quem desideriis expetistis, ut spiritus gratiae maneat in me et iudicia uestra non fluctuent.

Praestet in commune omnibus nobis pacis bonum, qui uobis studia unanimitatis infudit, ut omnibus diebus uitae meae in omnipotentis dei seruitium et uestra paratus obsequia, cum fiducia possim dominum deprecari: Pater sancte, conserua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, semper que uobis proficientibus ad salutem, magnificet anima mea dominum, et in futuri retributione iudicii ita mihi apud iustum iudicem sacerdotii mei ratio subsistat, ut uos mihi per bona opera uestra sitis gaudium, uos corona, qui bona uoluntate sincerum praesentis uitae testimonium praestitistis.

Per christum dominum nostrum.


Return to index